- CIVICA Corona
- CIVICA Coronainter omnes millitares nobilissima, illi unî seponi solebat, qui e manibus hostium civem Romanum eripuisset, quippe Civis, ut ait Seneca, de Ira, l. 2. c. 31. est pars Patriae. Dabatur autem veteri Republ. mann illius, qui servatus esset, A. Gellius, l. 5. c. 6. quemadmodum apud Graecos τὰ σῶςτρα, sive σωτήρια, servati liberatoribus suis dabatn. Nec solum eum, qui dabat, sed et eum, qui accipiebat, civem esse oportuit. Necesse autem fuit, civem servando, hosrtem occidere, ut de Coriolano memorat Plutarchus in eo. Insuper ut eum locum, in quo id esset actum, hostis obtineret eô die, utque servatus fateretus. Alias testes nibil proder ant, Plin. l. 16. c. 4. etc. Sed et hanc coronam Seneca Principi tribuit, Rei publ. Servatori, l. 1. de Clem. c. 26. unde eam Caesari decretam post bella civilia, veluti Patriae Servatori, memorat Appianus Alex. de Bell.Civ. l. 2. Quô exemplô Augustus, ob eadem merita, cum rostratam Agrippae dedisset, civicam a genere humano accepit ipse, apud Sueton. Certe aspicientibus domum Augusti haec corona prima sese offerebat, ut quae esset in eius fastigio collocata. Unde Ovid. l. 3. Trist. El. 1. v. 35.En, domnus haec, dixi, Iovis est quod ut esse putarem,Augurium menti querna corona dabat.Cui similiem in vestibulos coronam Tiberius recusavit, apud eundem Sueronium. A'domo Principis ad aedes privatorum sensim transiit is mos: ut super foribus cuiusque Civica corona statueretur. Certe ibi picta aspiciebatur, aut quâvis aliâ ratione effigiata, prorus eôdem modô, quô hodie honestissimus quisque scutum, insignia Principis aut Principatus continens, suis foribus superponit, velut conspicuum decus et praesentem sibi suisque rebus tutelam. Unde idem Ovid. l. 1. Fastor. v. 614.Augeat Imperium nostri ducis; augeat annos,Protegat et nostros querna corona fores.Id quod in publica inprimis laetitia fiebat, uti docet Tertullian. de Idolol. additâ nonnumquam laura et palmâ. Hinc, inter honores Germanico decretos, hunc quoque memorat Tacit. l. 2. Annal. c. 83. ut sedes curules sacerdotum Augustalium locis, superque eas querneae coronae statuerentur etc. Verum ab illo tempore, beneficium Principis esse coepit, non iudicium servati, corona haec; ac ne a Duce quidem exercitus conferebatur, Idem, l. 15. Annal. c. 12. Hinc Ostorius pater et filius, fortibus eam factis meriti, non ilico nec in Britannia, ubi eam meruerant, sed posted demum Romae a Principe indepti leguntur, apud eundem, l. 12. Annal. c. 31. Materiam quod spectat, Samnitium bellô, ait Plin. l. 16. c. 4. iligna primo fuit; postea magis placuit ex esculo Iovi sacra. Variatumque et cum quercu est; ac data ubique quae fuerat, custoditô tantum honore glandis. Hinc quoties dabatur corona quercea, rem civinam ad quercum faciebant, ut colligere est ex Val. Max. l. 2. c. 8. Sed et hederacea nonnumquam fuit, ut de Domitiano habet Martialis, l. 8. Epigr. ult. v. 7. quandoque etiam oliva quercui mixta, ut videre est apud Statium, Silvar. l. 5. etc. Porro alii honores hanc coronam meritis additi: Acceptâ licet uti perpetuo. Ludos ineunti semper assurgi, etiam ab senatu, in more est. Sedendi ius in proximo Senatui. Vacatio munerum omnium ipsi patrique et avo paterno, Plin. d. l. etc. Eorum vero qui id honoris adepti veter. Republ. Siccius inprimis Dentatus celebris, qui quatuordecim coronascivicas se impetrâsse, apud Dionys. Halicarn. memorat. Antiqq. Rom. l. 20. quem numerum mirum in modum auget Solin. c. 6. Ei Capitolinum, sex meritum Plinius addit, l. 16. c. cit. Nec minora de M. Sergio narrat Solinus, ibid. Ut taceam Africanum, qui de Patre accipere noluit, apud Trebiam, de Sulla Dictatore, aliis, Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 7. c. 8. et seqq. Prudentius, ubi Laurentium Martyrem celebrat, ex omnibus coronis civicam, utopte aestimatissimam, eligens, illâ eum donat in caelis degentem, his verbis, Peristeph. Hymn. 3. v. 549.Sic, Sancte Laurenti, tuamNos passionem quaerimus,Est aula nam duplex tibi,Hîc corporis, mentis polo.Illic inenarrabiliAllectus urbi municeps,Aeternae in ara CuriaeGestas coronam civicam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.